monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 20
Plura fortasse de Latrone meo videor vobis, quam audire desiderastis, exposuisse: ipse quoque hoc futurum provideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter avellerer; nunc his tamen ero contentus, sed quotiens me invitaverit memoria, libentissime faciam, ut illum totum et vos cognoscatis et ego recognoscam; illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum convaluisse: putant enim fortiter quidem, sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et subtilitas fuerit.